MULHUSIA vulgo MULHAUSEN

MULHUSIA vulgo MULHAUSEN
MULHUSIA, vulgo MULHAUSEN
urbs Alsatiae superioris ad Hellelum fluv. Imperialis, munita, et Helvetiis aggregata, ab A. C. 1515. in Sundgovia inserta. Arialbinum veterib. quibusdam. Eius Advocatiam olim habuit Episcopus Argentoratensis, sicut et Argentuariae, quae Colmaria hodie dicitur. Coeterum bellô, inter Waltherum Geroltzeggium Episcopum et urbem Argentoratum, A. C. 1261. exortô, Rodolphus Comes Habspurgensis qui postea Imperator cum Argentinensibus foedere initô, Mulhusium occupavit, arcemque ibi Episcopi diruit: a quo tempore rursus in numero Civitatum Imperialium fuit. Captum iterum ab Alberto, Alberti Imperatoris filio, A. C. 1327. ad Imperium postea rediit, egregiaque privilegia impetravit, unde vicinae Nobilitatis invida, quae randem A. C. 1468. ex occasione 6. assium, in atrox bellum, der Plappert-Krieg dictum, erupit. Quod praevidentes Mulhusini eôdem annô, ut Stumpfius: vel prius A. C. 1464. ut Simlerus habet, cum Bernatibus, Friburgiis et Solodoriis foedus in 15. annos iniêre: mox, Bernatum intercessione, in reliquorum etiam Pagorum tutelam recepti. Quiannô praefatô 68. communibus armis Nobilitatem, in Campo bovillo Ochsenfeld, ivêre quaesitum, sed illa panicô metu percussa aufugit. Annô dein 1506. a Basiliensibus Mulhusini in civium numerum adscripti, nonôque post annô omnibus XIII. Pagis Helvetiorum foedere iunctrsunt d. 19. Ian. cuius eadem fere, quae Rotevillani, conditio est. Hodie Reformatorum 4. Cantonum, eiusdem Confessionis socia, foedere potissimum urbs gaudet. Horribili seditione ea laboravit, subfinem praeteriti saeculi auctoribus Iacobô et Matthiâ Finningeris civibus, ac Doctore Schrecken fuchsio Physicô urbis, exule: quorum ope coniuratio inita d. 21. Novemb. A. C. 1586. in tantum vires sumpsit, ut Magistratum mutare, Consulem, Petrum Zieglerum, et Hoseam Schillingerum urbis Scribam, in carcerem raptos, tormentis excruciare, omnia denique pro lubitu agere, ausi sint. Sed oppresso gregi parvo, hôc enim nomine, cives bonos seditiosis appellare mos erat, auxiliô advenientes ex 4. Cantonibus Euangelicis, quibus Glaronenses se iunxêre, copiae, Duce Ludov. Erlachiô Bernensi, urbe expugnatâ, pulsis punitisque tanti facinoris reis, pacem urbi d. 14. sunI A. C. 1587. claves Magistratui die 7. August. eiusdem anni, custodiam tandem portarum civibus restituêre d. 25. Novemb. A. C. 1588. David zuingerus Ecclesiastes Mulhusinus, in hist. Sedit. huius MSCR. Religioni Reformatae, ut dictum, cives constanter adhaerent, quae ut apud se puriûs doceretur, et superstites quaedam veteris fermenti reliquiae penitus abolerentur, a Magistratu Basiliensi, Theologum clarissimum Wolphgangum Meierum, ad semestre, eum in finem impetrârunt circa A. C. 1621. Vide in voce Meierus: ITEM sTUMPF. L. 12. de Raur. c. 35. Simler. descr. Helv. etc. Distat 3. leuc. a Ferreta in Boream, uti a Basilea in Circium et a Neoburgo in Occaium. Arx eius diruta a Rodolpho comite Habspurgico, dein Imperatore, ut dictum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MULHUSIA — urbs Thuringiae Imperialis, satis culta, ad radices montium, iuxta amnem Unstrum Unstrutt. 7. fere millier. German. ab Erfordia in Occasum, 4. ab Isenaco, in Septentrionem, Northusiam versus, vulgo Mulhausen. Dicta quasi Domus molaris. Ab Henrico …   Hofmann J. Lexicon universale

  • URBS — I. URBS ordinata est plurium aedificiorum, pro recipienda civitate, series, murô cincta: Dicta an ab urbo i. e. curvaturâ aratri, quô futurae urbis magnitudinem olim adumbrabant? An ab orbe, quod in orbem, cum prima moenium fieret designatio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”